.
.
.
TEXTOS LATINOS

Cicerón. Del orador

"El buen orador"

I 31 
Quid enim est aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus natura sit datum, vel solus vel cum perpaucis facere possit? aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita? aut tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudicum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti? Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem,liberare periculis, retinere homines in civitate? 

NOTAS: En las oraciones comparativas con tam ... quam el segundo término de la comparación puede ir expresado con un infinitivo (p.e., "qué hay mejor que" + Inf.). exsistere: "emerger", "alzarse". converti: pres. inf. pas. de converto: "dar la vuelta", "volver (a su favor)". porro: por delante. opem: acusativo singular de ops. 
 
 
 

..
Departamento de Estudios Clásicos de la Universidad Carlos III de Madrid
seneca@hum.uc3m.es
.

Home Proyecto ApoloHome Universidad Carlos III de MadridHome del Instituto Séneca